MUSAEUS

MUSAEUS
I.
MUSAEUS
Auctor Graecus, de Isthmis scripsit. Suid. Item Poeta Latinus, impudicus. Vide Mar ial l. 12. epigr. 96.
Musaei pathicissimos libellos,
Qui certant Sybariticis libellis, etc.
II.
MUSAEUS
Presbyter Massiliensis, saecul. 5. a Venerio et Eustathio Episcopis magni habitus: illius suasu composuit lectiones, quae Festis annui convenientes, in Ecclesia cantarentur: huius vero hortatu, tractatum de Sacramentis elaboravit. In Scripturis sacris versatissimus, obiit sub Leone et Maiorano Imperatorib. circa A. C. 459. Gennad. de Viris Ill.
III.
MUSAEUS
fil. Lunae et Eumolpi, scripsit de remediis morborum et Oraculis, Aristoph. in Ran. Act. 4. sc. 2.
IV.
MUSAEUS
tres eius nominis commemorat Suidas, unum Eleusinium, Antiphemi filium, ἐποποιὸν, versificatorem, discipulum Orphei, qui scripsit Γ῾ποςθήκας, i. e. vitae praecepta, ad Eumolpum filium, versuum fere 4. milibus, et alia plurima. Alterum Thebanum Thamyrae filium, Philammonis nepotem, Troiani belli tempore, qui poeta etiam fuit, Μελοποιὸς, scripsitque Lyricos versus, et cantica. Tertium Ephesium item versificatorem, qui tempore fuit Eumenis et Attali Pergami Regum, scripsitque res Pergamenses, praeterea Perseidos libros decem. Musaeum vero, qui amores Leandri et Herûs conscripsit, Caesar Scaliger (at quantus vir!) in suis de Poetica libris Homero praemisit, quia hunc putaret esse illum, cuius a Virgilio fit mentio Aen. 6. v. 667.
Musaeum ante omnes.
Sed nihil manifestius, quam hunc vixisse sub Augustis, et quidem post quartum saeculum. Itaque in veterib. libris dicitur Μουσαῖος ὁ γραμματικὸς. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 4. p. 519. et Ioh. Marschmum Canone Chron. Sec. XV.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Musaeus — Musaeus,   griechischer Dichter, Musaios …   Universal-Lexikon

  • Musaeus — For people surnamed Musaeus, see Musäus. Musaeus is also a spider genus (Thomisidae). Musaeus or Musaios (Ancient Greek: Μουσαῖος) was the name of three Greek poets. Contents 1 Musaeus of Athens 2 Musaeus of Ephesus 3 Musaeus …   Wikipedia

  • Musaeus — Musäus, gelegentlich auch Musaeus ist der Familienname folgender Persönlichkeiten: Hans Musäus (1910–1981) deutscher Schauspieler Johann Daniel Heinrich Musäus (1749–1821), deutscher Jurist Johann Karl August Musäus (1735–1787), deutscher… …   Deutsch Wikipedia

  • Musaeus, S. (1) — 1S. Musaeus, ein seltener Name, ist so viel als Moyses. (Sept. IV. 11) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Musaeus, S. (2) — 2S. Musaeus (Musanus), (4. Sept. al. 3. Juli). Dieser Priester wird von Gennadius unter den Kirchenschriftstellern mit besonderm Lobe genannt. Er lebte im fünften Jahrhundert. Spätere, z.B. Ferrarius, Grevenus, zählen ihn zu den Heiligen. Weder… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Musaeus College — Follow The Light Location Colombo 7 Sri Lanka …   Wikipedia

  • Musaeus (officer of Antiochus III) — Musaeus (Μουσαῖος) was an officer of Antiochus III the Great, the ruler of the Seleucid Empire. Following his defeat in the Battle of Magnesia (190 BC) Antiochus III sent Musaeus to the triumphant Roman consuls (Scipio Asiaticus and Scipio… …   Wikipedia

  • Musaeus (Autor) — Musaeus (lebte vermutlich in der 1. Hälfte des 1. Jahrhunderts n. Chr.) war ein antiker römischer Autor von erotischen Schriften. Er war vermutlich ein Zeitgenosse von Martial und wird in dessen Schriften erwähnt. Danach muss er, ähnlich dem… …   Deutsch Wikipedia

  • Musaeus politus — Musaeus politus …   Wikipédia en Français

  • Musaeus Grammaticus — Musaios der Grammatiker (griechisch Μουσαῖος) war ein spätantiker griechischer Dichter. Überliefert ist das Epyllion über die Liebe von Hero und Leander (Τὰ καθ̓’ Ἡρὼ καὶ Λέανδρον). Zeitlich anzusetzen ist das Gedicht nach Nonnos von Panopolis,… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”